Sed cautela nimia in peiores haeserat plagas, ut narrabimus postea,
aemulis consarcinantibus insidias graves apud Constantium, cetera medium
principem sed siquid auribus eius huius modi quivis infudisset ignotus,
acerbum et inplacabilem et in hoc causarum titulo dissimilem sui.
Ego vero sic intellego, Patres conscripti, nos hoc tempore in
provinciis decernendis perpetuae pacis habere oportere rationem. Nam
quis hoc non sentit omnia alia esse nobis vacua ab omni periculo atque
etiam suspicione belli?
Nam quibusdam, quos audio sapientes habitos in Graecia, placuisse
opinor mirabilia quaedam (sed nihil est quod illi non persequantur
argutiis): partim fugiendas esse nimias amicitias, ne necesse sit unum
sollicitum esse pro pluribus; satis superque esse sibi suarum cuique
rerum, alienis nimis implicari molestum esse; commodissimum esse quam
laxissimas habenas habere amicitiae, quas vel adducas, cum velis, vel
remittas; caput enim esse ad beate vivendum securitatem, qua frui non
possit animus, si tamquam parturiat unus pro pluribus.